monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, X. Discordia inter duos fratres a quibus malignis concitatur. Henricus rex cum Roberto duce manus conserit et eum apud Tenchebraium debellat atque comprehendit.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , IX. Buamundus Antiochiae dux in Franciam venit. Eventus varii. - Henricus rex et Robertus frater eius de pace ineunda frustra laborant. <<<     >>> XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur.

X. Discordia inter duos fratres a quibus malignis concitatur. Henricus rex cum Roberto duce manus conserit et eum apud Tenchebraium debellat atque comprehendit.

1  [Anno 1106.] Rodbertus, invasor Divensis abbatiae, inter reliqua mala quae gessit, Simonis nequitiae nefarium Iudae facinus adiunxit. 2  Cum Rodberto duce et optimatibus eius placitum fecit Falesiae, quod eis regem cum paucis adduceret repente, et ipsi parati essent eumdem suscipere. 3  Disposita itaque proditione, Rodbertus Cadomum perrexit, et invento regi familiariter dixit: Municipium, quod supra Divam habeo, si mecum venire placet, tibi reddo. 4  Cumque regi hoc placuisset: Magnum, inquit ille, exercitum ducere modo necesse non est, ne strepitus multitudinis audiatur, et conatus noster impediatur. 5  Intus pauci clientuli sunt, et mihi penitus obediunt. 6  Rex igitur noctu surrexit, et tota nocte cum DCC militibus equitavit, et apparente aurora loco proximus constitit. 7  Interea Rainaldus de Guarenna, et, Rodbertus iuvenis de Stotevilla, cum aliis CXL militibus, Divense municipium praeoccupaverunt, et, aurora surgente, cum cachinnis et exprobrationibus, dum rex appropinquaret, vociferati sunt. 8  Multi quoque alii milites secuti sunt de Falesia et de aliis in gyro municipiis, ut cominus dimicarent cum rege et eius asseclis. 9  Ille autem, ut dolos advertit, iratus assultum in castrenses suis mox facere praecepit. 10  Ferocem igitur assultum regii milites protinus fecerunt, et iniecto igne castrum et coenobium combusserunt. 11  Tunc Rainaldus et Rodbertus, probi tirones, aliique plures capti sunt. 12  Multi quoque, qui in turrim ecclesiae confugerant, concremati sunt. 13  Porro sequaces, qui subvenire illis festinabant, ut ingentem pyram prospexerunt, confestim fugientes Falesiam remeaverunt. 14  Victor autem rex pedetentim eos persecutus est; sed nullus contra eum egredi ausus est. 15  Merito illis male contigit, iuxta illud quod Apostolus dicit: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17). 16  Ecce isti domum Dei speluncam latronum temere fecerunt, et turpibus immunditiis hominum et equorum irreverenter polluerunt, meritoque ferro vel edacibus flammis interierunt! Tunc Rodbertus traditor captus est, et transversus super equum, sicut saccus, coram rege adductus est. 17  Cui rex ait: Perfide, de terra mea fuge. 18  Nisi pro reverentia sacri ordinis, cuius habitum exterius fers, miserrime facerem te continuo membratim discerpere. 19  Dimissus itaque apostata protinus ad Francos, unde erat, cum dedecore aufugit, et praeposituram Argentolii, quia monachatus quietem cum paupertate in claustro ferre negligebat, obtinuit. 20  Cumque in eodem anno quemdam Ioannem placitis constringeret, et nescio quas consuetudines ab eo violenter exigeret, ira furente, a praefato pagense percussus est, et ita, exigentibus culpis, sine poenitentia miser trucidatus est. 21  Autumnus tunc in Normannia tonitruis et imbribus atque bellis tempestuosus fuit, et praeliorum fomes, multiplicibus causis fotus, palam prorupit. 22  Rodberto siquidem duci Rodbertus de Belismo et Guillelmus, comes Moritolii, aliique plures obnixe adhaerebant, quia regem formidantes, illius iugo subiici omnino recusabant, eique totis nisibus resistebant. 23  Unde rex, congregata suorum multitudine, castrum contra Tenerchebraicum construxit, ibique Thomam de Sancto Ioanne, cum multis equitibus et peditibus, ad arcendos castrenses constituit. 24  Porro Guillelmus, Moritolii comes, cuius oppidum obsidebatur, ut hoc audivit, militum nobilem coetum aggregavit, et ingentem ciborum, aliarumque rerum, quibus obsessos indigere noverat, apparatum conduxit, regiisque satellitibus id cum moerore contemplantibus, introduxit. 25  Virides etiam per agros messes secari fecit, et oppidanis suis ad pabulum equorum subministravit. 26  Tantae nimirum strenuitatis praefatus iuvenis erat, et militarem tam magnae virtutis copiam habebat, ut regii excubitores de munitione nullatenus progredi, seu calumniando introitum cum illis auderent congredi. 27  Hoc audito, rex nimis iratus est, et acrius in hostes insurgere conatus est. 28  Congregato enim exercitu, Tenerchebraicum venit, et aliquandiu obsidione coercuit. 29  Interea Guillelmus comes ducem et Rodbertum de Belismo et alios amicos suos requisivit, auxiliumque contra regem summopere procuravit. 30  Dux ergo exercitum adunavit, fratrique suo in terra sua obsidionem dissolvere praecepit; alioquin praelium indixit. 31  At ille obstinato corde in obsidione perduravit, et bellum plus quam civile futura pro pace suscepit. 32  Quatuor siquidem comites habuit secum, Heliam Cenomanorum, Guillelmum Ebroicensium, Rodbertum de Mellento, et Guillelmum de Guarenna; aliosque praecipuos barenes, Ranulfum scilicet Baiocensem, et Radulfum de Conchis, Rodbertum de Monteforti et Rodbertum de Grentemaisnilio, aliosque plures cum suis clientibus. 33  Econtra Rodbertus dux secum habebat Rodbertum Belesmensem, et nepotem eius Guillelmum Moritoliensem, Rodbertum de Stotevilla et Guillelmum de Ferrariis, aliosque plures cum suis viribus. 34  Milites quidem non tantos ut frater eius, habuit; sed peditum numerosiorem catervam produxit. 35  In armis ex utraque parte fratres et cognati consistebant, et nonnulli eorum mutua sibimet vulnera parabant. 36  Fraudulenti quoque desertores spicula gestabant; sed non firmo corde suo principi adhaerebant, fugaeque magis quam conflictui pro malevolentia inhiabant. 37  Plures equidem religiosi viri tantum nefas impedire conati sunt, fraternique sanguinis effusionem videre nimis timuerunt. 38  Vitalis autem eremita, qui tunc inter venerabiles personas erat praecipuus, caeteris ferventior, sequester inter germanos dissidentes factus, audacter interdixit ne certarent cominus, ne viderentur imitari detestabile omnibus saeculis Oedipodarum facinus, meritoque subirent Ethioclis et Polinicis nefarios et horribiles eventus Denique rex multiplices casus solerter inspexit, verbisque sophistarum animo perceptis, diversos consultus subtiliter revolvit. 39  Unde huiuscemodi legationem fratri suo mandavit: Ego, inquit, frater mi, non pro cupiditate terreni honoris huc accessi, nec tibi iura ducatus tui adimere decrevi; sed lacrymosis questibus pauperum invitatus, Ecclesiae Dei opto suffragari, quae, velut navis sine gubernatore, periclitatur inter procellas pelagi. 40  Tu enim terram ut arbor infructuosa occupas, nullumque iustitiae fructum Creatori nostro sacrificas. 41  Dux quidem nomine tenus vocaris; sed a clientibus tuis palam subsannaris, nec tui contemptus iniurias ulcisceris. 42  Crudeles ergo iniquitatis filii sub umbra tui nequiter opprimunt plebes Christianas, iamque plures pene hominibus vacuas in Normannia fecerunt parochias. 43  Haec videns, zelo Dei, qui nos regit, inardesco, animamque meam pro salute fratrum et dilectae gentis, patriaeque ponere efflagito. 44  His itaque perspectis, quaeso, meis consiliis utere, et me ista moliri non pro cupiditate, sed pro bona voluntate, palam poteris comprobare. 45  Omnes munitiones, totamque iustitiam et procurationem totius Normanniae et medietatem ducatus mihi dimitte, aliamque medietatem sine labore et cura tibi posside, et aequipollentiam alterius medietatis de meo singulis annis in Angliae aerario recipe. 46  Dapibus et ludis et cunctis postea securus oblectamentis frui poteris. 47  Ego autem imminentes pro pace labores tolerabo, tibique promissa quiescenti sine defectione procurabo, rabiemque malignantium, ne populum Dei suggillent, auxilio eius iuste coarctabo. 48  Haec audiens, dux consiliarios suos accersiit, eisque mandata regis retulit. 49  Protinus illi mandata regis abhorruerunt, et contumacibus dictis ducem, ne sermonibus pacis obsequeretur, averterunt. 50  Renuntiantibus legatis quod dux, suique fautores non pacem, sed bellum omnimodis optarent, rex, Deo sese commendans, ait: Novit omnipotens Deus, in quem credo, quod pro desolatae plebis subventione hoc certamen ineo. 51  Ipsum factorem nostrum intimo corde deposco ut illi det victoriam in conflictu hodierno, per quem suo tutelam et quietem decrevit dare populo. 52  His dictis, magistratus familiae suae convocavit, ad praelium omnes instruxit, breviterque commonuit, prout opportunitas loci et temporis exegit. 53  Rainaldum vero de Guarenna, et omnes alios qui in Divensi basilica capti fuerant, absolvit, et ecclesiam quae combusta fuerat sese restauraturum Deo devovit. 54  Deinde ferratae acies ordinatae sunt, et disciplinabiliter stipatae processerunt. 55  Primam aciem rexit Rannulfus Baiocensis; secundam Rodbertus comes Mellentensis; tertiam vero Guillelmus de Guarenna. 56  Hic nimirum pro absolutione fratris sui valde laetatus est, cunctosque sodales, ut invincibiliter dimicarent, audacter exhortatus est. 57  Rex autem Anglos et Normannos secum pedites detinuit; Cenomanos autem et Britones longe in campo cum Helia consule constituit. 58  Ex adversa vero parte Guillelmus comes Moritoliensis aciem duxit primam, et Rodbertus Belesmensis extremam. 59  Cumque simul exercitus convenissent, et turmae Guillelmi comitis coetus Ranulfi ferire satagerent, tanta densitate constipati erant, et in armis indissolubiliter stabant, ut nihil eis obesse possent, sed alterni conatus impenetrabiles obstare studerent. 60  Ululantibus utrinque et vociferantibus, Helias cum suis subito irruit, et e latere inermes ducis pedites percussit, et CCXXV mox interfecit. 61  Quod videns, Rodbertus Belesmensis fugam iniit, et dissolutum ducis agmen victoribus cessit. 62  Tunc Gualdricus ducem comprehendit, et regali custodiae mancipavit. 63  Is nimirum capellanus regis, qui militibus sociatus in certamine constitit, non multo post Laudunensis pontifex factus, parochianos nimis aggravavit; unde a civibus suis in quodam viridiario, feria VI Parasceve, cum septem maioribus ecclesiae ministris, percussus occubuit. 64  Britones autem Guillelmum comitem ceperunt, quibus rex et amici eius vix abstulerunt. 65  Rodbertus de Stotevilla et Guillelmus de Ferrariis, aliique plures capti sunt; quorum quidam, gratia regis absoluti, pro impetrata libertate tripudiaverunt, alii vero, promerentibus culpis, usque ad mortem vinclis irretiti sunt. 66  Rex itaque, victoria gaudens, coetus suos convocavit, res suas prudenter disposuit, et captos hostes solerter custodiri praecepit. 67  Cui dux ait: Proditores Normanni fraudulentiis suis me seduxerunt, et a consiliis tuis, frater mi, quae vere mihi salubria fuissent, si sectatus ea fuissem, me subtraxerunt. 68  Falesienses coniuravi, dum ab eis recessissem, ne ulli redderent Falesiae munitionem, nisi mihi, sive Guillelmo de Ferrariis, quem in omnibus comprobavi fidelem. 69  Nunc igitur, frater mi, festina, et Guillelmum ad recipiendam firmitatem destina, ne Rodbertus de Belismo te subreptione praeveniat aliqua, et firmissimam munitionem praeoccupans, per nonnulla tibi resistat tempora. 70  Rex autem amicabiliter et caute fratrem secum adduxit, et praefatum militem ad nanciscendum oppidum celeriter transmisit. 71  Quem ipse protinus secutus, Falesiam properavit, iussuque ducis munitionem et fidelitatem burgensium recepit. 72  Tunc regi Guillelmus puer, qui nutriebatur ibidem, allatus est. 73  Quem, prae timore trementem, rex contemplatus est, variisque in tenera aetate infortuniis impetitum dulcibus promissis consolatus est. 74  Deinde, ne aliqua sibi occasio derogationis oriretur, si puer in manu eius quolibet infesto casu laederetur, peculiari sub tutela eum retinere noluit, sed Heliae de Sancto Sidonio ad educandum commendavit. 75  Eidem quippe militi iampridem dux filiam, de pellice sibi natam, dederat, et Arcacensem comitatum concedens, inter praecipuos Normanniae barones illum promoverat. 76  Auditis rumoribus de victoria regis, religiosi quique laetati sunt. 77  Exleges autem et malignitatis amatores contristati luxerunt, quia iugum indomitae cervici suae divinitus impositum pro certo noverunt. 78  Nam seditiosi praedones, ex quo sceptrigerum, quem fortem iustitiarium olim comprobaverunt, adminiculante Deo, superiorem hostibus in bello comperierunt, agnita viri virtute per diversa statim loca diffugerunt, et solo timore illius a solitis infestationibus cessaverunt. 79  Nefariis ergo collegiis hac et illac dispersis, schemata mutaverunt, quia reperiri, seu cognosci ab his quos protriverant, admodum timuerunt. 80  Rex siquidem cum duce Rothomagum adiit, et a civibus favorabiliter exceptus, paternas leges renovavit, pristinasque urbis dignitates restituit. 81  Hugo autem de Nonanto, duce iubente, regi arcem Rothomagi reddidit, propriumque honorem, quem Belesmensis herus ei abstulerat, regia vi recuperavit, et omni vita sua postmodum in pace possedit. 82  Alii quoque municipes per totam Normanniam a duce absoluti sunt, eoque annuente, omnia reddentes municipia, triumphatori reconciliati sunt. 83  In medio Octobri [1106] rex Lexovium venit, cunctos optimates Neustriae convocavit, et utillimum Ecclesiae Dei concilium tenuit. 84  Ibi statuit regali sanctione ut firma pax per omnes teneatur fines Normanniae: ut, latrociniis omnino compressis cum rapacitate, omnes ecclesiae possessiones, sicut eas die qua pater eius defunctus est tenebant, aliique nihilominus legitimi haeredes possideant. 85  Omnia quoque dominia patris sui suae proprietati mancipavit, iudicioque sapientum irrita esse censuit quae frater suus ingratis per imprudentiam permiserat. 86  Hostes autem, quos in bello ceperat, in Angliam destinavit, et perenni ergastulo Guillelmum Moritoliensem ac Rodbertum de Stotevilla, aliosque nonnullos condemnavit. 87  Inflexibilis erga eos perduravit, et quamvis multorum precibus ac promissis, muneribusque pulsatus fuisset, nunquam emolliri potuit.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , IX. Buamundus Antiochiae dux in Franciam venit. Eventus varii. - Henricus rex et Robertus frater eius de pace ineunda frustra laborant. <<<     >>> XI. Robertus Belesmensis Normannos contra Henricum regem rursus excitare conatur.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p10, X. Discordia inter duos fratres a quibus malignis concitatur. Henricus rex cum Roberto duce manus conserit et eum apud Tenchebraium debellat atque comprehendit.